monumenta.ch > Ambrosius > sectio 51

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Ambrosius, De Officiis Ministrorum, 2, 10, 51
Quod si utrumque connectas, erit magna consiliorum salubritas, quae ab universis spectatur admiratione sapientiae et amore iustitiae; ut omnes quaerant audire sapientiam eius viri, in quo utriusque virtutis copula sit: sicut quaerebant omnes reges terrae videre faciem Salomonis, et audire sapientiam eius; ita ut et Saba regina veniret ad eum, et tentaret eum in quaestionibus: Et venit, et omnia locuta est quae habebat in corde suo, et audivit omnem sapientiam Solomonis, nec ullum verbum praeterivit eam .